Nuntii Latini

De Augusti Pinochet interitu

Diem summum denique obiit unus ex ferissimis dictatoribus Americae Latinae, cui Civitates Americae Unitae faverant.

Turcia et Unio Europaea

Die Lunae civitatibus Unionis Europaeae placuit, ut aliquot consultationes de Turcia in unionem asciscenda in posterius differrentur.


Fuglesang astronauta Suetus

Scandinavi iam suum proprium astronautam habent, cum Christer Fuglesang Suetus et Robertus Curbeam Americanus naviculae spatiali Discovery insidentes in spatium cosmicum emissi sunt.


Multi mafiosi in Italia capti

Custodes publici Italiae, dum duos impetus in criminalitatem ordinatam faciunt, amplius centum homines comprehenderunt.


De condicione fluminis Rheni (15.12.2006, klo 12.44)Sepulcrum S. Pauli inventum (15.12.2006, klo 12.44)Sollemnitas Sanctae Luciae (15.12.2006, klo 12.43)

Comments are closed.

Staypressed theme by Themocracy