359-380: How Juno altered Echo’s speech (I)
1
Leave a comment on paragraph 1 0
corpus adhūc Ēchō, nōn vōx erat, et tamen ūsum
gārrula nōn alium quam nūnc habet ōris habēbat, 360
rēddere dē multīs ut verba novissima posset.
fēcerat hōc Iūnō quia cūm dēprēndere posset
sub Iove saepe suō nymphās in monte iacentēs,
illa deam longō prūdēns sermōne tenēbat
dūm fugerent nymphāe. postquam hoc Sāturnia sēnsit, 365
‘huius’ ait ‘linguae, quā sum dēlūsa, potestās
pārva tibī dabitur vōcisque brevissimus ūsus,’
rēque minās firmat; tantum haec in fīne loquendī
ingemināt vōcēs aūdītaque vērba reportat.
ergo ubi Narcissum per dēvia rūra vagantem 370
vīdit et incaluit, sequitur vestīgia furtim
quōque magis sequitur, flammā propiōre calescit,
nōn aliter quam cum summīs circumlita taedīs
admōtās rapiunt vīvācia sulphura flāmmās.
ō quotiēns voluit blandīs accēdere dīctīs 375
ēt mōllēs adhibēre precēs! nātūra repūgnat
nec sinit incipiat; sed, quod sinit, illa parāta est
ēxspectāre sonōs, ad quōs sua verba remittat.
fōrte puer comitum sēdūctus ab āgmine fīdō
dīxerat ‘ecquis adest?’ et ‘adest’ rēsponderat Ēchō. 380